- GEADA sive GEDA
- GEADA, sive GEDAex hominibus in Deorum numerum a vett. relatus Britannis, teste Cael. Sedulio, qui sub Theodosio Iun. vixit: Ita autem hic Op. Paschali ad Macedonium Abbatem. B. Hieronymi coaetaneum,Cum sua Gentiles studeant figmenta PoêtaeGrandisonis pompare modis, tragicoque boatu,Ridiculove Getae, seu qualibet arte canendi.Saeva nefandarum renovent contagia rerunt,Et scelerum monumenta canant, rituque magistroPlur ima Niliacis tradant mendacia biblis.Cur ego Davidicis assuetus cantibus, odasChor darum resonare decem, sanctoque verenterStare choro, et placidis caelestia psallere verbis,Clara salutiferi taceam miracula Christi?Eosdem versus adducit Ioh. Asserus Ep. in Anglia Scyreburnensis, sive, ut postea dixêre, Saresburienses; qui annum circa noningentesimum vitam scripsit Aelfredi, Anglo-Saxonum Regis: cuius genus, initio operis sui, ab hoc Geada sive Geta deducit. nam Aelfredus ei vigesimus est a Frithuwulfo. Post quem subiungit, Qui suit Fingodwulf, qui fuit Geada; quem Getam iamdudum pagani pro Deo vener abantur. Postea vero hunc Geada decimum a Noe fuisse, persuadere nobis conatur. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idol. l. 1. c. 36.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.